monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 345

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 345
Formas easdem dicimus quas species. formae ergo sunt, quae subditae generi tenent definitionem eius et nomen, ut homo, equus, leo quoniam formae sunt animalis, potest et homo et equus et leo animal dici et corpus anima participans: nomen et definitio generis esse cognoscitur.